monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, De Arte Metrica, XVII De metro Phalecio. <<<     >>> XIX De metro tetrametro catalectico.

XVIII De metro Sapphico. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Metrum dactylicum Sapphicum pentametrum constat ex trocheo, spondeo, dactylo et duobus trocheis, cui metro post tres versus comma heroicum subiungitur. Hoc metro sanctus antistes Paulinus sextum beati confessoris Felicis librum composuit, cuius principium est:
Iamne abis et nos properans relinquis,
Quos tamen sola regione linquis
Semper adnixa sine fine tecum
Mente futurus.
Et paulo post dicit:
Sicut Aegypto praeeunte quondam,
Noctis et densae tenebris operta,
Qua Dei iussu sacra gens agebat,
Lux erat orbi.
Quae modo in toto species probatur,
Orbe, cum sanctae pia pars fidei
Fulgeat Christo, reliquos tenebris
Obruat error.
Sic mea qua se feret actus hora,
Cuncta Niceta Dominus secundet,
Donec optatam patriam vehatur
Laetus ad urbem.